GIFANIUS Hubertus Bura-Gelrus

GIFANIUS Hubertus Bura-Gelrus
GIFANIUS Hubertus Burâ-Gelrus
IC. Philosphus et Philologus eximius, docuit Argentorati cum plausu, atque inde ab Imp. evocatus, a Consiliis ipsi fuit. Scripsit complura, inter quae Comm. in Politica et in Ethica Aristotelis ad Nicomachum, it. Comm. ad Institutiones Iuris Civilis; nec non Annotationes in Lucretium, eminent, quas tamen ultimas sibi ab ipso interversas queritur Labminus Praefat. in Lucretium, quâ etiam malam illi fidem, qua cum Frustero egerat Comm. eius in Aul. Gell. fidei suae a moribundo auctore commissum, sibi vindicando, exprobrate non dubitat. Obiit Pragae A. C. 1604. Aet. 70. Val. Andreae Biblioth. Belg. Naudaeus Biblioth. Polit. Sicoppius de ratione Stud. Anton. Teissier Elog. erudit. claror. viror. Part. 2. ubi scriptorum eius catalogus, Alii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”